5. Et corrues hodie,et corruet etiam propheta tecum.Nocte tacere feci matrem tuam.
6. Conticuit populus meus,eo quod non habuerit scientiam :quia tu scientiam repulisti,repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi ;et oblita es legis Dei tui,obliviscar filiorum tuorum et ego.
7. Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi :gloriam eorum in ignominiam commutabo.
8. Peccata populi mei comedent,et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.
9. Et erit sicut populus, sic sacerdos ;et visitabo super eum vias ejus,et cogitationes ejus reddam ei.
10. Et comedent, et non saturabuntur ;fornicati sunt, et non cessaverunt :quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo.
11. Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor.
12. Populus meus in ligno suo interrogavit,et baculus ejus annuntiavit ei ;spiritus enim fornicationum decepit eos,et fornicati sunt a Deo suo.
13. Super capita montium sacrificabant,et super colles ascendebant thymiama ;subtus quercum, et populum, et terebinthum,quia bona erat umbra ejus ;ideo fornicabuntur filiæ vestræ,et sponsæ vestræ adulteræ erunt.
14. Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatæ,et super sponsas vestras cum adulteraverint,quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur,et cum effeminatis sacrificabant ;et populus non intelligens vapulabit.
15. Si fornicaris tu, Israël,non delinquat saltem Juda ;et nolite ingredi in Galgala,et ne ascenderitis in Bethaven,neque juraveritis : Vivit Dominus !