Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Osee 4:4-14 Vulgata Latina (VULG)

4.  Verumtamen unusquisque non judicet,et non arguatur vir :populus enim tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti.

5.  Et corrues hodie,et corruet etiam propheta tecum.Nocte tacere feci matrem tuam.

6.  Conticuit populus meus,eo quod non habuerit scientiam :quia tu scientiam repulisti,repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi ;et oblita es legis Dei tui,obliviscar filiorum tuorum et ego.

7.  Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi :gloriam eorum in ignominiam commutabo.

8.  Peccata populi mei comedent,et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.

9.  Et erit sicut populus, sic sacerdos ;et visitabo super eum vias ejus,et cogitationes ejus reddam ei.

10.  Et comedent, et non saturabuntur ;fornicati sunt, et non cessaverunt :quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo.

11.  Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor.

12.  Populus meus in ligno suo interrogavit,et baculus ejus annuntiavit ei ;spiritus enim fornicationum decepit eos,et fornicati sunt a Deo suo.

13.  Super capita montium sacrificabant,et super colles ascendebant thymiama ;subtus quercum, et populum, et terebinthum,quia bona erat umbra ejus ;ideo fornicabuntur filiæ vestræ,et sponsæ vestræ adulteræ erunt.

14.  Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatæ,et super sponsas vestras cum adulteraverint,quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur,et cum effeminatis sacrificabant ;et populus non intelligens vapulabit.

Read complete chapter Osee 4