3. Propter hoc lugebit terra,et infirmabitur omnis qui habitat in ea,in bestia agri, et in volucre cæli ;sed et pisces maris congregabuntur.
4. Verumtamen unusquisque non judicet,et non arguatur vir :populus enim tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti.
5. Et corrues hodie,et corruet etiam propheta tecum.Nocte tacere feci matrem tuam.
6. Conticuit populus meus,eo quod non habuerit scientiam :quia tu scientiam repulisti,repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi ;et oblita es legis Dei tui,obliviscar filiorum tuorum et ego.
7. Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi :gloriam eorum in ignominiam commutabo.
8. Peccata populi mei comedent,et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.
9. Et erit sicut populus, sic sacerdos ;et visitabo super eum vias ejus,et cogitationes ejus reddam ei.
10. Et comedent, et non saturabuntur ;fornicati sunt, et non cessaverunt :quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo.
11. Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor.
12. Populus meus in ligno suo interrogavit,et baculus ejus annuntiavit ei ;spiritus enim fornicationum decepit eos,et fornicati sunt a Deo suo.