Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Osee 4:12-19 Vulgata Latina (VULG)

12.  Populus meus in ligno suo interrogavit,et baculus ejus annuntiavit ei ;spiritus enim fornicationum decepit eos,et fornicati sunt a Deo suo.

13.  Super capita montium sacrificabant,et super colles ascendebant thymiama ;subtus quercum, et populum, et terebinthum,quia bona erat umbra ejus ;ideo fornicabuntur filiæ vestræ,et sponsæ vestræ adulteræ erunt.

14.  Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatæ,et super sponsas vestras cum adulteraverint,quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur,et cum effeminatis sacrificabant ;et populus non intelligens vapulabit.

15.  Si fornicaris tu, Israël,non delinquat saltem Juda ;et nolite ingredi in Galgala,et ne ascenderitis in Bethaven,neque juraveritis : Vivit Dominus !

16.  Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israël ;nunc pascet eos Dominus, quasi agnum in latitudine.

17.  Particeps idolorum Ephraim : dimitte eum.

18.  Separatum est convivium eorum ;fornicatione fornicati sunt :dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus.

19.  Ligavit eum spiritus in alis suis,et confundentur a sacrificiis suis.

Read complete chapter Osee 4