Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Osee 4:1-9 Vulgata Latina (VULG)

1.  Audite verbum Domini, filii Israël,quia judicium Domino cum habitatoribus terræ :non est enim veritas, et non est misericordia,et non est scientia Dei in terra.

2.  Maledictum, et mendacium,et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt,et sanguis sanguinem tetigit.

3.  Propter hoc lugebit terra,et infirmabitur omnis qui habitat in ea,in bestia agri, et in volucre cæli ;sed et pisces maris congregabuntur.

4.  Verumtamen unusquisque non judicet,et non arguatur vir :populus enim tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti.

5.  Et corrues hodie,et corruet etiam propheta tecum.Nocte tacere feci matrem tuam.

6.  Conticuit populus meus,eo quod non habuerit scientiam :quia tu scientiam repulisti,repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi ;et oblita es legis Dei tui,obliviscar filiorum tuorum et ego.

7.  Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi :gloriam eorum in ignominiam commutabo.

8.  Peccata populi mei comedent,et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.

9.  Et erit sicut populus, sic sacerdos ;et visitabo super eum vias ejus,et cogitationes ejus reddam ei.

Read complete chapter Osee 4