Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Osee 2:8-18 Vulgata Latina (VULG)

8.  Et hæc nescivit, quia ego dedi ei frumentum, et vinum, et oleum,et argentum multiplicavi ei, et aurum,quæ fecerunt Baal.

9.  Idcirco convertar, et sumam frumentum meum in tempore suo,et vinum meum in tempore suo.Et liberabo lanam meam et linum meum,quæ operiebant ignominiam ejus.

10.  Et nunc revelabo stultitiam ejus in oculis amatorum ejus ;et vir non eruet eam de manu mea ;

11.  et cessare faciam omne gaudium ejus,solemnitatem ejus, neomeniam ejus, sabbatum ejus,et omnia festa tempora ejus.

12.  Et corrumpam vineam ejus, et ficum ejus,de quibus dixit : Mercedes hæ meæ sunt,quas dederunt mihi amatores mei ;et ponam eam in saltum,et comedet eam bestia agri.

13.  Et visitabo super eam dies Baalim,quibus accendebat incensum,et ornabatur in aure sua, et monili suo.Et ibat post amatores suos,et mei obliviscebatur, dicit Dominus.

14.  Propter hoc ecce ego lactabo eam,et ducam eam in solitudinem,et loquar ad cor ejus.

15.  Et dabo ei vinitores ejus ex eodem loco,et vallem Achor, ad aperiendam spem ;et canet ibi juxta dies juventutis suæ,et juxta dies ascensionis suæ de terra Ægypti.

16.  Et erit in die illa, ait Dominus :vocabit me, Vir meus,et non vocabit me ultra Baali.

17.  Et auferam nomina Baalim de ore ejus,et non recordabitur ultra nominis eorum.

18.  Et percutiam cum eis fœdus in die illa, cum bestia agri,et cum volucre cæli, et cum reptili terræ ;et arcum, et gladium, et bellum conteram de terra,et dormire eos faciam fiducialiter.

Read complete chapter Osee 2