Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Numeri 9:5-13 Vulgata Latina (VULG)

5.  Qui fecerunt tempore suo, quartadecima die mensis ad vesperam, in monte Sinai. Juxta omnia quæ mandaverat Dominus Moysi, fecerunt filii Israël.

6.  Ecce autem quidam immundi super anima hominis, qui non poterant facere Phase in die illo, accedentes ad Moysen et Aaron,

7.  dixerunt eis : Immundi sumus super anima hominis : quare fraudamur ut non valeamus oblationem offerre Domino in tempore suo inter filios Israël ?

8.  Quibus respondit Moyses : State ut consulam quid præcipiat Dominus de vobis.

9.  Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

10.  Loquere filiis Israël : Homo, qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat Phase Domino

11.  in mense secundo, quartadecima die mensis ad vesperam. Cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud :

12.  non relinquent ex eo quippiam usque mane, et os ejus non confringent : omnem ritum Phase observabunt.

13.  Si quis autem et mundus est, et in itinere non fuit, et tamen non fecit Phase, exterminabitur anima illa de populis suis, quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo : peccatum suum ipse portabit.

Read complete chapter Numeri 9