Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Numeri 9:15-19 Vulgata Latina (VULG)

15.  Igitur die qua erectum est tabernaculum, operuit illud nubes. A vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane.

16.  Sic fiebat jugiter : per diem operiebat illud nubes, et per noctem quasi species ignis.

17.  Cumque ablata fuisset nubes, quæ tabernaculum protegebat, tunc proficiscebantur filii Israël : et in loco ubi stetisset nubes, ibi castrametabantur.

18.  Ad imperium Domini proficiscebantur, et ad imperium illius figebant tabernaculum. Cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum, manebant in eodem loco :

19.  et si evenisset ut multo tempore maneret super illud, erant filii Israël in excubiis Domini, et non proficiscebantur

Read complete chapter Numeri 9