Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Numeri 9:1-7 Vulgata Latina (VULG)

1.  Locutus est Dominus ad Moysen in deserto Sinai anno secundo, postquam egressi sunt de terra Ægypti, mense primo, dicens :

2.  Faciant filii Israël Phase in tempore suo,

3.  quartadecima die mensis hujus ad vesperam, juxta omnes cæremonias et justificationes ejus.

4.  Præcepitque Moyses filiis Israël ut facerent Phase.

5.  Qui fecerunt tempore suo, quartadecima die mensis ad vesperam, in monte Sinai. Juxta omnia quæ mandaverat Dominus Moysi, fecerunt filii Israël.

6.  Ecce autem quidam immundi super anima hominis, qui non poterant facere Phase in die illo, accedentes ad Moysen et Aaron,

7.  dixerunt eis : Immundi sumus super anima hominis : quare fraudamur ut non valeamus oblationem offerre Domino in tempore suo inter filios Israël ?

Read complete chapter Numeri 9