Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Numeri 8:3-19 Vulgata Latina (VULG)

3.  Fecitque Aaron, et imposuit lucernas super candelabrum, ut præceperat Dominus Moysi.

4.  Hæc autem erat factura candelabri, ex auro ductili, tam medius stipes, quam cuncta quæ ex utroque calamorum latere nascebantur : juxta exemplum quod ostendit Dominus Moysi, ita operatus est candelabrum.

5.  Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

6.  Tolle Levitas de medio filiorum Israël, et purificabis eos

7.  juxta hunc ritum : aspergantur aqua lustrationis, et radant omnes pilos carnis suæ. Cumque laverint vestimenta sua, et mundati fuerint,

8.  tollent bovem de armentis, et libamentum ejus similam oleo conspersam : bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato :

9.  et applicabis Levitas coram tabernaculo fœderis, convocata omni multitudine filiorum Israël.

10.  Cumque Levitæ fuerint coram Domino, ponent filii Israël manus suas super eos.

11.  Et offeret Aaron Levitas, munus in conspectu Domini a filiis Israël, ut serviant in ministerio ejus.

12.  Levitæ quoque ponent manus suas super capita boum, e quibus unum facies pro peccato, et alterum in holocaustum Domini, ut depreceris pro eis.

13.  Statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum ejus, et consecrabis oblatos Domino,

14.  ac separabis de medio filiorum Israël, ut sint mei.

15.  Et postea ingredientur tabernaculum fœderis, ut serviant mihi. Sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini : quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israël.

16.  Pro primogenitis quæ aperiunt omnem vulvam in Israël, accepi eos.

17.  Mea sunt enim omnia primogenita filiorum Israël, tam ex hominibus quam ex jumentis. Ex die quo percussi omne primogenitum in terra Ægypti, sanctificavi eos mihi :

18.  et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israël,

19.  tradidique eos dono Aaron et filiis ejus de medio populi, ut serviant mihi pro Israël in tabernaculo fœderis, et orent pro eis ne sit in populo plaga, si ausi fuerint accedere ad sanctuarium.

Read complete chapter Numeri 8