Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Numeri 8:15-20 Vulgata Latina (VULG)

15.  Et postea ingredientur tabernaculum fœderis, ut serviant mihi. Sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini : quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israël.

16.  Pro primogenitis quæ aperiunt omnem vulvam in Israël, accepi eos.

17.  Mea sunt enim omnia primogenita filiorum Israël, tam ex hominibus quam ex jumentis. Ex die quo percussi omne primogenitum in terra Ægypti, sanctificavi eos mihi :

18.  et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israël,

19.  tradidique eos dono Aaron et filiis ejus de medio populi, ut serviant mihi pro Israël in tabernaculo fœderis, et orent pro eis ne sit in populo plaga, si ausi fuerint accedere ad sanctuarium.

20.  Feceruntque Moyses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israël super Levitas quæ præceperat Dominus Moysi :

Read complete chapter Numeri 8