Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Numeri 8:1-11 Vulgata Latina (VULG)

1.  Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2.  Loquere Aaron, et dices ad eum : Cum posueris septem lucernas, candelabrum in australi parte erigatur. Hoc igitur præcipe ut lucernæ contra boream e regione respiciant ad mensam panum propositionis, contra eam partem, quam candelabrum respicit, lucere debebunt.

3.  Fecitque Aaron, et imposuit lucernas super candelabrum, ut præceperat Dominus Moysi.

4.  Hæc autem erat factura candelabri, ex auro ductili, tam medius stipes, quam cuncta quæ ex utroque calamorum latere nascebantur : juxta exemplum quod ostendit Dominus Moysi, ita operatus est candelabrum.

5.  Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

6.  Tolle Levitas de medio filiorum Israël, et purificabis eos

7.  juxta hunc ritum : aspergantur aqua lustrationis, et radant omnes pilos carnis suæ. Cumque laverint vestimenta sua, et mundati fuerint,

8.  tollent bovem de armentis, et libamentum ejus similam oleo conspersam : bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato :

9.  et applicabis Levitas coram tabernaculo fœderis, convocata omni multitudine filiorum Israël.

10.  Cumque Levitæ fuerint coram Domino, ponent filii Israël manus suas super eos.

11.  Et offeret Aaron Levitas, munus in conspectu Domini a filiis Israël, ut serviant in ministerio ejus.

Read complete chapter Numeri 8