8. Quatuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum, sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.
9. Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves : quia in sanctuario serviunt, et onera propriis portant humeris.
10. Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris, die qua unctum est, oblationem suam ante altare.
11. Dixitque Dominus ad Moysen : Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris.
12. Primo die obtulit oblationem suam Nahasson filius Aminadab de tribu Juda :
13. fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium :
14. mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso :