Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Numeri 7:5-18 Vulgata Latina (VULG)

5.  Suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi, et trades ea Levitis juxta ordinem ministerii sui.

6.  Itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos Levitis.

7.  Duo plaustra et quatuor boves dedit filiis Gerson, juxta id quod habebant necessarium.

8.  Quatuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum, sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.

9.  Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves : quia in sanctuario serviunt, et onera propriis portant humeris.

10.  Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris, die qua unctum est, oblationem suam ante altare.

11.  Dixitque Dominus ad Moysen : Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris.

12.  Primo die obtulit oblationem suam Nahasson filius Aminadab de tribu Juda :

13.  fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium :

14.  mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso :

15.  bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :

16.  hircumque pro peccato :

17.  et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Nahasson filii Aminadab.

18.  Secundo die obtulit Nathanaël filius Suar, dux de tribu Issachar,

Read complete chapter Numeri 7