Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Numeri 6:12-27 Vulgata Latina (VULG)

12.  et consecrabit Domino dies separationis illius, offerens agnum anniculum pro peccato : ita tamen ut dies priores irriti fiant, quoniam polluta est sanctificatio ejus.

13.  Ista est lex consecrationis. Cum dies, quos ex voto decreverat, complebuntur, adducet eum ad ostium tabernaculi fœderis,

14.  et offeret oblationes ejus Domino, agnum anniculum immaculatum in holocaustum, et ovem anniculam immaculatam pro peccato, et arietem immaculatum, hostiam pacificam,

15.  canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sint oleo, et lagana absque fermento uncta oleo, ac libamina singulorum :

16.  quæ offeret sacerdos coram Domino, et faciet tam pro peccato, quam in holocaustum.

17.  Arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino, offerens simul canistrum azymorum, et libamenta quæ ex more debentur.

18.  Tunc radetur nazaræus ante ostium tabernaculi fœderis cæsarie consecrationis suæ : tolletque capillos ejus, et ponet super ignem, qui est suppositus sacrificio pacificorum :

19.  et armum coctum arietis, tortamque absque fermento unam de canistro, et laganum azymum unum, et tradet in manus nazaræi, postquam rasum fuerit caput ejus.

20.  Susceptaque rursum ab eo, elevabit in conspectu Domini : et sanctificata sacerdotis erunt, sicut pectusculum, quod separari jussum est, et femur. Post hæc, potest bibere nazaræus vinum.

21.  Ista est lex nazaræi, cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suæ, exceptis his, quæ invenerit manus ejus : juxta quod mente devoverat, ita faciet ad perfectionem sanctificationis suæ.

22.  Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

23.  Loquere Aaron et filiis ejus : Sic benedicetis filiis Israël, et dicetis eis :

24.  Benedicat tibi Dominus, et custodiat te.

25.  Ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui.

26.  Convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem.

27.  Invocabuntque nomen meum super filios Israël, et ego benedicam eis.

Read complete chapter Numeri 6