Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Numeri 5:9-24 Vulgata Latina (VULG)

9.  Omnes quoque primitiæ, quas offerunt filii Israël, ad sacerdotem pertinent :

10.  et quidquid in sanctuarium offertur a singulis, et traditur manibus sacerdotis, ipsius erit.

11.  Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

12.  Loquere ad filios Israël, et dices ad eos : Vir cujus uxor erraverit, maritumque contemnens

13.  dormierit cum altero viro, et hoc maritus deprehendere non quiverit, sed latet adulterium, et testibus argui non potest, quia non est inventa in stupro :

14.  si spiritus zelotypiæ concitaverit virum contra uxorem suam, quæ vel polluta est, vel falsa suspicione appetitur :

15.  adducet eam ad sacerdotem, et offeret oblationem pro illa, decimam partem sati farinæ hordeaceæ : non fundet super eam oleum, nec imponet thus : quia sacrificium zelotypiæ est, et oblatio investigans adulterium.

16.  Offeret igitur eam sacerdos, et statuet coram Domino,

17.  assumetque aquam sanctam in vase fictili, et pauxillum terræ de pavimento tabernaculi mittet in eam.

18.  Cumque steterit mulier in conspectu Domini, discooperiet caput ejus, et ponet super manus illius sacrificium recordationis, et oblationem zelotypiæ : ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum execratione maledicta congessit.

19.  Adjurabitque eam, et dicet : Si non dormivit vir alienus tecum, et si non polluta es deserto mariti thoro, non te nocebunt aquæ istæ amarissimæ, in quas maledicta congessi.

20.  Sin autem declinasti a viro tuo, atque polluta es, et concubuisti cum altero viro :

21.  his maledictionibus subjacebis : det te Dominus in maledictionem, exemplumque cunctorum in populo suo : putrescere faciat femur tuum, et tumens uterus tuus disrumpatur.

22.  Ingrediantur aquæ maledictæ in ventrem tuum, et utero tumescente putrescat femur. Et respondebit mulier : Amen, amen.

23.  Scribetque sacerdos in libello ista maledicta, et delebit ea aquis amarissimis, in quas maledicta congessit,

24.  et dabit ei bibere. Quas cum exhauserit,

Read complete chapter Numeri 5