Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Numeri 5:1-8 Vulgata Latina (VULG)

1.  Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2.  Præcipe filiis Israël, ut ejiciant de castris omnem leprosum, et qui semine fluit, pollutusque est super mortuo :

3.  tam masculum quam feminam ejicite de castris, ne contaminent ea cum habitaverint vobiscum.

4.  Feceruntque ita filii Israël, et ejecerunt eos extra castra, sicut locutus erat Dominus Moysi.

5.  Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

6.  Loquere ad filios Israël : Vir, sive mulier, cum fecerint ex omnibus peccatis, quæ solent hominibus accidere, et per negligentiam transgressi fuerint mandatum Domini, atque deliquerint,

7.  confitebuntur peccatum suum, et reddent ipsum caput, quintamque partem desuper, ei in quem peccaverint.

8.  Sin autem non fuerit qui recipiat, dabunt Domino, et erit sacerdotis, excepto ariete, qui offertur pro expiatione, ut sit placabilis hostia.

Read complete chapter Numeri 5