Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Numeri 36:6-11 Vulgata Latina (VULG)

6.  Et hæc lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est : nubant quibus volunt, tantum ut suæ tribus hominibus :

7.  ne commisceatur possessio filiorum Israël de tribu in tribum. Omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua :

8.  et cunctæ feminæ de eadem tribu maritos accipient : ut hæreditas permaneat in familiis,

9.  nec sibi misceantur tribus, sed ita maneant

10.  ut a Domino separatæ sunt. Feceruntque filiæ Salphaad ut fuerat imperatum :

11.  et nupserunt Maala, et Thersa, et Hegla, et Melcha, et Noa, filiis patrui sui

Read complete chapter Numeri 36