5. Respondit Moyses filiis Israël, et Domino præcipiente ait : Recte tribus filiorum Joseph locuta est.
6. Et hæc lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est : nubant quibus volunt, tantum ut suæ tribus hominibus :
7. ne commisceatur possessio filiorum Israël de tribu in tribum. Omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua :
8. et cunctæ feminæ de eadem tribu maritos accipient : ut hæreditas permaneat in familiis,
9. nec sibi misceantur tribus, sed ita maneant
10. ut a Domino separatæ sunt. Feceruntque filiæ Salphaad ut fuerat imperatum :
11. et nupserunt Maala, et Thersa, et Hegla, et Melcha, et Noa, filiis patrui sui
12. de familia Manasse, qui fuit filius Joseph : et possessio, quæ illis fuerat attributa, mansit in tribu et familia patris earum.