Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Numeri 35:7-21 Vulgata Latina (VULG)

7.  id est, simul quadraginta octo cum suburbanis suis.

8.  Ipsæque urbes, quæ dabuntur de possessionibus filiorum Israël, ab his qui plus habent, plures auferentur : et qui minus, pauciores : singuli juxta mensuram hæreditatis suæ dabunt oppida Levitis.

9.  Ait Dominus ad Moysen :

10.  Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Quando transgressi fueritis Jordanem in terram Chanaan,

11.  decernite quæ urbes esse debeant in præsidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint :

12.  in quibus cum fuerit profugus, cognatus occisi non poterit eum occidere, donec stet in conspectu multitudinis, et causa illius judicetur.

13.  De ipsis autem urbibus, quæ ad fugitivorum subsidia separantur,

14.  tres erunt trans Jordanem, et tres in terra Chanaan,

15.  tam filiis Israël quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit.

16.  Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit qui percussus est, reus erit homicidii, et ipse morietur.

17.  Si lapidem jecerit, et ictus occubuerit, similiter punietur.

18.  Si ligno percussus interierit, percussoris sanguine vindicabitur.

19.  Propinquus occisi, homicidam interficiet : statim ut apprehenderit eum, interficiet.

20.  Si per odium quis hominem impulerit, vel jecerit quippiam in eum per insidias :

21.  aut cum esset inimicus, manu percusserit, et ille mortuus fuerit : percussor homicidii reus erit : cognatus occisi statim ut invenerit eum, jugulabit.

Read complete chapter Numeri 35