Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Numeri 35:26-34 Vulgata Latina (VULG)

26.  Si interfector extra fines urbium, quæ exulibus deputatæ sunt,

27.  fuerit inventus, et percussus ab eo qui ultor est sanguinis : absque noxa erit qui eum occiderit.

28.  Debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere. Postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam.

29.  Hæc sempiterna erunt, et legitima in cunctis habitationibus vestris.

30.  Homicida sub testibus punietur : ad unius testimonium nullus condemnabitur.

31.  Non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis, statim et ipse morietur.

32.  Exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt,

33.  ne polluatis terram habitationis vestræ, quæ insontium cruore maculatur : nec aliter expiari potest, nisi per ejus sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit.

34.  Atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israël.

Read complete chapter Numeri 35