Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Numeri 35:1-7 Vulgata Latina (VULG)

1.  Hæc quoque locutus est Dominus ad Moysen in campes tribus Moab supra Jordanem, contra Jericho :

2.  Præcipe filiis Israël ut dent Levitis de possessionibus suis

3.  urbes ad habitandum, et suburbana earum per circuitum : ut ipsi in oppidis maneant, et suburbana sint pecoribus ac jumentis :

4.  quæ a muris civitatum forinsecus, per circuitum, mille passuum spatio tendentur.

5.  Contra orientem duo millia erunt cubiti, et contra meridiem similiter erunt duo millia : ad mare quoque, quod respicit ad occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga æquali termino finietur, eruntque urbes in medio, et foris suburbana.

6.  De ipsis autem oppidis, quæ Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem : et exceptis his, alia quadraginta duo oppida,

7.  id est, simul quadraginta octo cum suburbanis suis.

Read complete chapter Numeri 35