Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Numeri 34:5-14 Vulgata Latina (VULG)

5.  Ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem Ægypti, et maris magni littore finietur.

6.  Plaga autem occidentalis a mari magno incipiet, et ipso fine claudetur.

7.  Porro ad septentrionalem plagam a mari magno termini incipient, pervenientes usque ad montem altissimum,

8.  a quo venient in Emath usque ad terminos Sedada :

9.  ibuntque confinia usque ad Zephrona, et villam Enan. Hi erunt termini in parte aquilonis.

10.  Inde metabuntur fines contra orientalem plagam de villa Enan usque Sephama,

11.  et de Sephama descendent termini in Rebla contra fontem Daphnim : inde pervenient contra orientem ad mare Cenereth,

12.  et tendent usque ad Jordanem, et ad ultimum salsissimo claudentur mari. Hanc habebitis terram per fines suos in circuitu.

13.  Præcepitque Moyses filiis Israël, dicens : Hæc erit terra, quam possidebitis sorte, et quam jussit Dominus dari novem tribubus, et dimidiæ tribui.

14.  Tribus enim filiorum Ruben per familias suas, et tribus filiorum Gad juxta cognationum numerum, media quoque tribus Manasse,

Read complete chapter Numeri 34