Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Numeri 33:40-56 Vulgata Latina (VULG)

40.  Audivitque Chananæus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, in terram Chanaan venisse filios Israël.

41.  Et profecti de monte Hor, castrametati sunt in Salmona.

42.  Unde egressi, venerunt in Phunon.

43.  Profectique de Phunon, castrametati sunt in Oboth.

44.  Et de Oboth venerunt in Ijeabarim, quæ est in finibus Moabitarum.

45.  Profectique de Ijeabarim, fixere tentoria in Dibongad.

46.  Unde egressi, castrametati sunt in Helmondeblathaim.

47.  Egressique de Helmondeblathaim, venerunt ad montes Abarim contra Nabo.

48.  Profectique de montibus Abarim, transierunt ad campestria Moab, supra Jordanem, contra Jericho.

49.  Ibique castrametati sunt de Bethsimoth usque ad Abelsatim in planioribus locis Moabitarum.

50.  Ubi locutus est Dominus ad Moysen :

51.  Præcipe filiis Israël, et dic ad eos : Quando transieritis Jordanem, intrantes terram Chanaan,

52.  disperdite cunctos habitatores terræ illius : confringite titulos, et statuas comminuite, atque omnia excelsa vastate,

53.  mundantes terram, et habitantes in ea. Ego enim dedi vobis illam in possessionem,

54.  quam dividetis vobis sorte. Pluribus dabitis latiorem, et paucis angustiorem. Singulis ut sors ceciderit, ita tribuetur hæreditas. Per tribus et familias possessio dividetur.

55.  Sin autem nolueritis interficere habitatores terræ : qui remanserint, erunt vobis quasi clavi in oculis, et lanceæ in lateribus, et adversabuntur vobis in terra habitationis vestræ :

56.  et quidquid illis cogitaveram facere, vobis faciam.

Read complete chapter Numeri 33