Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Numeri 32:25-42 Vulgata Latina (VULG)

25.  Dixeruntque filii Gad et Ruben ad Moysen : Servi tui sumus : faciemus quod jubet dominus noster.

26.  Parvulos nostros, et mulieres, et pecora, ac jumenta relinquemus in urbibus Galaad :

27.  nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum, sicut tu, domine, loqueris.

28.  Præcepit ergo Moyses Eleazaro sacerdoti, et Josue filio Nun, et principibus familiarum per tribus Israël, et dixit ad eos :

29.  Si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Jordanem omnes armati ad bellum coram Domino, et vobis fuerit terra subjecta, date eis Galaad in possessionem.

30.  Sin autem noluerint transire armati vobiscum in terram Chanaan, inter vos habitandi accipiant loca.

31.  Responderuntque filii Gad et filii Ruben : Sicut locutus est Dominus servis suis, ita faciemus :

32.  ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan, et possessionem jam suscepisse nos confitemur trans Jordanem.

33.  Dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben, et dimidiæ tribui Manasse filii Joseph, regnum Sehon regis Amorrhæi, et regnum Og regis Basan, et terram eorum cum urbibus suis per circuitum.

34.  Igitur exstruxerunt filii Gad, Dibon, et Ataroth, et Aroër,

35.  et Etroth, et Sophan, et Jazer, et Jegbaa,

36.  et Bethnemra, et Betharan, urbes munitas, et caulas pecoribus suis.

37.  Filii vero Ruben ædificaverunt Hesebon, et Eleale, et Cariathaim,

38.  et Nabo, et Baalmeon versis nominibus, Sabama quoque : imponentes vocabula urbibus, quas exstruxerunt.

39.  Porro filii Machir filii Manasse, perrexerunt in Galaad, et vastaverunt eam interfecto Amorrhæo habitatore ejus.

40.  Dedit ergo Moyses terram Galaad Machir filio Manasse, qui habitavit in ea.

41.  Jair autem filius Manasse abiit, et occupavit vicos ejus, quos appellavit Havoth Jair, id est, Villas Jair.

42.  Nobe quoque perrexit, et apprehendit Chanath cum viculis suis : vocavitque eam ex nomine suo Nobe.

Read complete chapter Numeri 32