Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Numeri 32:12-23 Vulgata Latina (VULG)

12.  præter Caleb filium Jephone Cenezæum, et Josue filium Nun : isti impleverunt voluntatem meam.

13.  Iratusque Dominus adversum Israël, circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, quæ fecerat malum in conspectu ejus.

14.  Et ecce, inquit, vos surrexistis pro patribus vestris, incrementa et alumni hominum peccatorum, ut augeretis furorem Domini contra Israël.

15.  Quod si nolueritis sequi eum, in solitudine populum derelinquet, et vos causa eritis necis omnium.

16.  At illi prope accedentes, dixerunt : Caulas ovium fabricabimus, et stabula jumentorum, parvulis quoque nostris urbes munitas :

17.  nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad prælium ante filios Israël, donec introducamus eos ad loca sua. Parvuli nostri, et quidquid habere possumus, erunt in urbibus muratis, propter habitatorum insidias.

18.  Non revertemur in domos nostras, usque dum possideant filii Israël hæreditatem suam :

19.  nec quidquam quæremus trans Jordanem, quia jam habemus nostram possessionem in orientali ejus plaga.

20.  Quibus Moyses ait : Si facitis quod promittitis, expediti pergite coram Domino ad pugnam :

21.  et omnis vir bellator armatus Jordanem transeat, donec subvertat Dominus inimicos suos,

22.  et subjiciatur ei omnis terra : tunc eritis inculpabiles apud Dominum et apud Israël, et obtinebitis regiones, quas vultis, coram Domino.

23.  Sin autem quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est quin peccetis in Deum : et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos.

Read complete chapter Numeri 32