Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Numeri 31:35-52 Vulgata Latina (VULG)

35.  animæ hominum sexus feminei, quæ non cognoverant viros, triginta duo millia.

36.  Dataque est media pars his qui in prælio fuerant, ovium trecenta triginta septem millia quingentæ :

37.  e quibus in partem Domini supputatæ sunt oves sexcentæ septuaginta quinque :

38.  et de bobus triginta sex millibus, boves septuaginta et duo :

39.  de asinis triginta millibus quingentis, asini sexaginta unus :

40.  de animabus hominum sedecim millibus, cesserunt in partem Domini triginta duæ animæ.

41.  Tradiditque Moyses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti, sicut fuerat ei imperatum,

42.  ex media parte filiorum Israël, quam separaverat his qui in prælio fuerant.

43.  De media vero parte, quæ contigerat reliquæ multitudini, id est, de ovibus trecentis triginta septem millibus quingentis,

44.  et de bobus triginta sex millibus,

45.  et de asinis triginta millibus quingentis,

46.  et de hominibus sedecim millibus,

47.  tulit Moyses quinquagesimum caput, et dedit Levitis, qui excubabant in tabernaculo Domini, sicut præceperat Dominus.

48.  Cumque accessissent principes exercitus ad Moysen, et tribuni, centurionesque, dixerunt :

49.  Nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum, quos habuimus sub manu nostra : et ne unus quidem defuit.

50.  Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in præda auri potuimus invenire, periscelides et armillas, annulos et dextralia, ac murænulas, ut depreceris pro nobis Dominum.

51.  Susceperuntque Moyses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus,

52.  pondo sedecim millia septingentos quinquaginta siclos, a tribunis et centurionibus.

Read complete chapter Numeri 31