Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Numeri 31:3-14 Vulgata Latina (VULG)

3.  Statimque Moyses : Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis.

4.  Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israël qui mittantur ad bellum.

5.  Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est, duodecim millia expeditorum ad pugnam :

6.  quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis, vasa quoque sancta, et tubas ad clangendum tradidit ei.

7.  Cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent, omnes mares occiderunt,

8.  et reges eorum, Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque principes gentis : Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio.

9.  Ceperuntque mulieres eorum, et parvulos, omniaque pecora, et cunctam supellectilem : quidquid habere potuerant depopulati sunt :

10.  tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit.

11.  Et tulerunt prædam, et universa quæ ceperant tam ex hominibus quam ex jumentis,

12.  et adduxerunt ad Moysen, et Eleazarum sacerdotem, et ad omnem multitudinem filiorum Israël : reliqua autem utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab juxta Jordanem contra Jericho.

13.  Egressi sunt autem Moyses et Eleazar sacerdos, et omnes principes synagogæ, in occursum eorum extra castra.

14.  Iratusque Moyses principibus exercitus, tribunis, et centurionibus qui venerant de bello,

Read complete chapter Numeri 31