Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Numeri 31:27-35 Vulgata Latina (VULG)

27.  dividesque ex æquo prædam inter eos qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, et inter omnem reliquam multitudinem.

28.  Et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello, unam animam de quingentis, tam ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus,

29.  et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia primitiæ Domini sunt.

30.  Ex media quoque parte filiorum Israël accipies quinquagesimum caput hominum, et boum, et asinorum, et ovium, cunctorum animantium, et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis tabernaculi Domini.

31.  Feceruntque Moyses et Eleazar sicut præceperat Dominus.

32.  Fuit autem præda, quam exercitus ceperat, ovium sexcenta septuaginta quinque millia,

33.  boum septuaginta duo millia,

34.  asinorum sexaginta millia et mille :

35.  animæ hominum sexus feminei, quæ non cognoverant viros, triginta duo millia.

Read complete chapter Numeri 31