Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Numeri 31:13-25 Vulgata Latina (VULG)

13.  Egressi sunt autem Moyses et Eleazar sacerdos, et omnes principes synagogæ, in occursum eorum extra castra.

14.  Iratusque Moyses principibus exercitus, tribunis, et centurionibus qui venerant de bello,

15.  ait : Cur feminas reservastis ?

16.  nonne istæ sunt, quæ deceperunt filios Israël ad suggestionem Balaam, et prævaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor, unde et percussus est populus ?

17.  ergo cunctos interficite quidquid est generis masculinis, etiam in parvulis : et mulieres, quæ noverunt viros in coitu, jugulate :

18.  puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis :

19.  et manete extra castra septem diebus. Qui occiderit hominem, vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio et septimo.

20.  Et de omni præda, sive vestimentum fuerit, sive vas, et aliquid in utensilia præparatum, de caprarum pellibus, et pilis, et ligno, expiabitur.

21.  Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverunt, sic locutus est : Hoc est præceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi :

22.  aurum, et argentum, et æs, et ferrum, et plumbum, et stannum,

23.  et omne, quod potest transire per flammas, igne purgabitur : quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur :

24.  et lavabitis vestimenta vestra die septimo, et purificati postea castra intrabitis.

25.  Dixit quoque Dominus ad Moysen :

Read complete chapter Numeri 31