Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Numeri 30:9-17 Vulgata Latina (VULG)

9.  Sin autem audiens statim contradixerit, et irritas fecerit pollicitationes ejus, verbaque quibus obstrinxerat animam suam, propitius erit ei Dominus.

10.  Vidua et repudiata quidquid voverint, reddent.

11.  Uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et juramento,

12.  si audierit vir, et tacuerit, nec contradixerit sponsioni, reddet quodcumque promiserat.

13.  Sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis rea : quia maritus contradixit, et Dominus ei propitius erit.

14.  Si voverit, et juramento se constrinxerit, ut per jejunium, vel ceterarum rerum abstinentiam affligat animam suam, in arbitrio viri erit ut faciat, sive non faciat.

15.  Quod si audiens vir tacuerit, et in alteram diem distulerit sententiam, quidquid voverat atque promiserat, reddet : quia statim ut audivit, tacuit.

16.  Sin autem contradixerit postquam rescivit, portabit ipse iniquitatem ejus.

17.  Istæ sunt leges, quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem, inter patrem et filiam, quæ in puellari adhuc ætate est, vel quæ manet in parentis domo.

Read complete chapter Numeri 30