Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Numeri 30:1-10 Vulgata Latina (VULG)

1.  Narravitque Moyses filiis Israël omnia quæ ei Dominus imperarat.

2.  Et locutus est ad principes tribuum filiorum Israël : Iste est sermo quem præcepit Dominus :

3.  Si quis virorum votum Domino voverit, aut se constrinxerit juramento : non faciet irritum verbum suum, sed omne quod promisit, implebit.

4.  Mulier si quippiam voverit, et se constrinxerit juramento, quæ est in domo patris sui, et in ætate adhuc puellari : si cognoverit pater votum quod pollicita est, et juramentum quo obligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit :

5.  quidquid pollicita est, et juravit, opere complebit.

6.  Sin autem statim ut audierit, contradixerit pater : et vota et juramenta ejus irrita erunt, nec obnoxia tenebitur sponsioni, eo quod contradixerit pater.

7.  Si maritum habuerit, et voverit aliquid, et semel de ore ejus verbum egrediens animam ejus obligaverit juramento :

8.  quo die audierit vir, et non contradixerit, voti rea erit, reddetque quodcumque promiserat.

9.  Sin autem audiens statim contradixerit, et irritas fecerit pollicitationes ejus, verbaque quibus obstrinxerat animam suam, propitius erit ei Dominus.

10.  Vidua et repudiata quidquid voverint, reddent.

Read complete chapter Numeri 30