Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Numeri 3:40-49 Vulgata Latina (VULG)

40.  Et ait Dominus ad Moysen : Numera primogenitos sexus masculini de filiis Israël ab uno mense et supra, et habebis summam eorum.

41.  Tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israël : ego sum Dominus : et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israël.

42.  Recensuit Moyses, sicut præceperat Dominus, primogenitos filiorum Israël :

43.  et fuerunt masculi per nomina sua, a mense uno et supra, viginti duo millia ducenti septuaginta tres.

44.  Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

45.  Tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israël, et pecora Levitarum pro pecoribus eorum, eruntque Levitæ mei. Ego sum Dominus.

46.  In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israël,

47.  accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii (siclus habet viginti obolos) :

48.  dabisque pecuniam Aaron et filiis ejus pretium eorum qui supra sunt.

49.  Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui fuerant amplius, et quos redemerant a Levitis,

Read complete chapter Numeri 3