Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Numeri 3:24-36 Vulgata Latina (VULG)

24.  sub principe Eliasaph filio Laël.

25.  Et habebunt excubias in tabernaculo fœderis,

26.  ipsum tabernaculum et operimentum ejus, tentorium quod trahitur ante fores tecti fœderis, et cortinas atrii : tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi, et quidquid ad ritum altaris pertinet, funes tabernaculi et omnia utensilia ejus.

27.  Cognatio Caath habebit populos Amramitas et Jesaaritas et Hebronitas et Ozielitas. Hæ sunt familiæ Caathitarum recensitæ per nomina sua.

28.  Omnes generis masculini ab uno mense et supra, octo millia sexcenti habebunt excubias sanctuarii,

29.  et castrametabuntur ad meridianam plagam.

30.  Princepsque eorum erit Elisaphan filius Oziel :

31.  et custodient arcam, mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum, cunctamque hujuscemodi supellectilem.

32.  Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodiæ sanctuarii.

33.  At vero de Merari erunt populi Moholitæ et Musitæ recensiti per nomina sua :

34.  omnes generis masculini ab uno mense et supra, sex millia ducenti.

35.  Princeps eorum Suriel filius Abihaiel : in plaga septentrionali castrametabuntur.

36.  Erunt sub custodia eorum tabulæ tabernaculi et vectes, et columnæ ac bases earum, et omnia quæ ad cultum hujuscemodi pertinent :

Read complete chapter Numeri 3