Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Numeri 28:5-15 Vulgata Latina (VULG)

5.  decimam partem ephi similæ, quæ conspersa sit oleo purissimo, et habeat quartam partem hin.

6.  Holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini.

7.  Et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini.

8.  Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam juxta omnem ritum sacrificii matutini, et libamentorum ejus, oblationem suavissimi odoris Domino.

9.  Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos, et duas decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio, et liba :

10.  quæ rite funduntur per singula sabbata in holocaustum sempiternum.

11.  In calendis autem offeretis holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos,

12.  et tres decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio per singulos vitulos : et duas decimas similæ oleo conspersæ per singulos arietes :

13.  et decimam decimæ similæ ex oleo in sacrificio per agnos singulos : holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino.

14.  Libamenta autem vini, quæ per singulas fundenda sunt victimas, ista erunt : media pars hin per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt.

15.  Hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis.

Read complete chapter Numeri 28