Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Numeri 28:18-31 Vulgata Latina (VULG)

18.  Quarum dies prima venerabilis et sancta erit : omne opus servile non facietis in ea.

19.  Offeretisque incensum holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem :

20.  et sacrificia singulorum ex simila quæ conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos, et duas decimas per arietem,

21.  et decimam decimæ per agnos singulos, id est, per septem agnos.

22.  Et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis,

23.  præter holocaustum matutinum, quod semper offeretis.

24.  Ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum.

25.  Dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis : omne opus servile non facietis in eo.

26.  Dies etiam primitivorum, quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit : omne opus servile non facietis in ea.

27.  Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem :

28.  atque in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, per arietes duas,

29.  per agnos decimam decimæ, qui simul sunt agni septem. Hircum quoque,

30.  qui mactatur pro expiatione : præter holocaustum sempiternum et liba ejus.

31.  Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.

Read complete chapter Numeri 28