Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Numeri 27:5-20 Vulgata Latina (VULG)

5.  Qui dixit ad eum :

6.  Justam rem postulant filiæ Salphaad : da eis possessionem inter cognatos patris sui, et ei in hæreditatem succedant.

7.  Ad filios autem Israël loqueris hæc :

8.  Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam ejus transibit hæreditas.

9.  Si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos.

10.  Quod si et fratres non fuerint, dabitis hæreditatem fratribus patris ejus.

11.  Sin autem nec patruos habuerit, dabitur hæreditas his qui ei proximi sunt. Eritque hoc filiis Israël sanctum lege perpetua, sicut præcepit Dominus Moysi.

12.  Dixit quoque Dominus ad Moysen : Ascende in montem istum Abarim, et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israël.

13.  Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron :

14.  quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas. Hæ sunt aquæ contradictionis in Cades deserti Sin.

15.  Cui respondit Moyses :

16.  Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem, qui sit super multitudinem hanc :

17.  et possit exire et intrare ante eos, et educere eos vel introducere : ne sit populus Domini sicut oves absque pastore.

18.  Dixitque Dominus ad eum : Tolle Josue filium Nun, virum in quo est spiritus, et pone manum tuam super eum.

19.  Qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine :

20.  et dabis ei præcepta cunctis videntibus, et partem gloriæ tuæ, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israël.

Read complete chapter Numeri 27