Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Numeri 27:1-8 Vulgata Latina (VULG)

1.  Accesserunt autem filiæ Salphaad, filii Hepher, filii Galaad, filii Machir, filii Manasse, qui fuit filius Joseph : quarum sunt nomina, Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa.

2.  Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi fœderis, atque dixerunt :

3.  Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quæ concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est : hic non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium ? date nobis possessionem inter cognatos patris nostri.

4.  Retulitque Moyses causam earum ad judicium Domini.

5.  Qui dixit ad eum :

6.  Justam rem postulant filiæ Salphaad : da eis possessionem inter cognatos patris sui, et ei in hæreditatem succedant.

7.  Ad filios autem Israël loqueris hæc :

8.  Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam ejus transibit hæreditas.

Read complete chapter Numeri 27