Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Numeri 26:27-34 Vulgata Latina (VULG)

27.  Hæ sunt cognationes Zabulon, quarum numerus fuit sexaginta millia quingenti.

28.  Filii Joseph per cognationes suas, Manasse et Ephraim.

29.  De Manasse ortus est Machir, a quo familia Machiritarum. Machir genuit Galaad, a quo familia Galaaditarum.

30.  Galaad habuit filios : Jezer, a quo familia Jezeritarum : et Helec, a quo familia Helecitarum :

31.  et Asriel, a quo familia Asrielitarum : et Sechem, a quo familia Sechemitarum :

32.  et Semida, a quo familia Semidaitarum : et Hepher, a quo familia Hepheritarum.

33.  Fuit autem Hepher pater Salphaad, qui filios non habebat, sed tantum filias : quarum ista sunt nomina : Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa.

34.  Hæ sunt familiæ Manasse, et numerus earum quinquaginta duo millia septingenti.

Read complete chapter Numeri 26