Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Numeri 26:25-43 Vulgata Latina (VULG)

25.  Hæ sunt cognationes Issachar, quarum numerus fuit sexaginta quatuor millia trecenti.

26.  Filii Zabulon per cognationes suas : Sared, a quo familia Sareditarum : Elon, a quo familia Elonitarum : Jalel, a quo familia Jalelitarum.

27.  Hæ sunt cognationes Zabulon, quarum numerus fuit sexaginta millia quingenti.

28.  Filii Joseph per cognationes suas, Manasse et Ephraim.

29.  De Manasse ortus est Machir, a quo familia Machiritarum. Machir genuit Galaad, a quo familia Galaaditarum.

30.  Galaad habuit filios : Jezer, a quo familia Jezeritarum : et Helec, a quo familia Helecitarum :

31.  et Asriel, a quo familia Asrielitarum : et Sechem, a quo familia Sechemitarum :

32.  et Semida, a quo familia Semidaitarum : et Hepher, a quo familia Hepheritarum.

33.  Fuit autem Hepher pater Salphaad, qui filios non habebat, sed tantum filias : quarum ista sunt nomina : Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa.

34.  Hæ sunt familiæ Manasse, et numerus earum quinquaginta duo millia septingenti.

35.  Filii autem Ephraim per cognationes suas fuerunt hi : Suthala, a quo familia Suthalaitarum : Becher, a quo familia Becheritarum : Thehen, a quo familia Thehenitarum.

36.  Porro filius Suthala fuit Heran, a quo familia Heranitarum.

37.  Hæ sunt cognationes filiorum Ephraim : quarum numerus fuit triginta duo millia quingenti.

38.  Isti sunt filii Joseph per familias suas. Filii Benjamin in cognationibus suis : Bela, a quo familia Belaitarum : Asbel, a quo familia Asbelitarum : Ahiram, a quo familia Ahiramitarum :

39.  Supham, a quo familia Suphamitarum : Hupham, a quo familia Huphamitarum.

40.  Filii Bela : Hered, et Noëman. De Hered, familia Hereditarum : de Noëman, familia Noëmanitarum.

41.  Hi sunt filii Benjamin per cognationes suas : quorum numerus fuit quadraginta quinque millia sexcenti.

42.  Filii Dan per cognationes suas : Suham, a quo familia Suhamitarum. Hæ sunt cognationes Dan per familias suas.

43.  Omnes fuere Suhamitæ, quorum numerus erat sexaginta quatuor millia quadringenti.

Read complete chapter Numeri 26