18. Et erit Idumæa possessio ejus :hæreditas Seir cedet inimicis suis :Israël vero fortiter aget.
19. De Jacob erit qui dominetur,et perdat reliquias civitatis.
20. Cumque vidisset Amalec, assumens parabolam, ait : Principium gentium Amalec,cujus extrema perdentur.
21. Vidit quoque Cinæum : et assumpta parabola, ait : Robustum quidem est habitaculum tuum :sed si in petra posueris nidum tuum,
22. et fueris electus de stirpe Cin,quamdiu poteris permanere ? Assur enim capiet te.
23. Assumptaque parabola iterum locutus est : Heu ! quis victurus est,quando ista faciet Deus ?
24. Venient in trieribus de Italia :superabunt Assyrios, vastabuntque Hebræos, et ad extremum etiam ipsi peribunt.
25. Surrexitque Balaam, et reversus est in locum suum : Balac quoque via, qua venerat, rediit.