11. revertere ad locum tuum. Decreveram quidem magnifice honorare te, sed Dominus privavit te honore disposito.
12. Respondit Balaam ad Balac : Nonne nuntiis tuis, quos misisti ad me, dixi :
13. Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero præterire sermonem Domini Dei mei, ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo : sed quidquid Dominus dixerit, hoc loquar ?
14. verumtamen pergens ad populum meum, dabo consilium, quid populus tuus populo huic faciat extremo tempore.
15. Sumpta igitur parabola, rursum ait : Dixit Balaam filius Beor :dixit homo, cujus obturatus est oculus :
16. dixit auditor sermonum Dei,qui novit doctrinam Altissimi,et visiones Omnipotentis videt,qui cadens apertos habet oculos :
17. Videbo eum, sed non modo :intuebor illum, sed non prope.Orietur stella ex Jacob,et consurget virga de Israël :et percutiet duces Moab,vastabitque omnes filios Seth.
18. Et erit Idumæa possessio ejus :hæreditas Seir cedet inimicis suis :Israël vero fortiter aget.
19. De Jacob erit qui dominetur,et perdat reliquias civitatis.
20. Cumque vidisset Amalec, assumens parabolam, ait : Principium gentium Amalec,cujus extrema perdentur.
21. Vidit quoque Cinæum : et assumpta parabola, ait : Robustum quidem est habitaculum tuum :sed si in petra posueris nidum tuum,
22. et fueris electus de stirpe Cin,quamdiu poteris permanere ? Assur enim capiet te.
23. Assumptaque parabola iterum locutus est : Heu ! quis victurus est,quando ista faciet Deus ?