Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Numeri 23:5-13 Vulgata Latina (VULG)

5.  Dominus autem posuit verbum in ore ejus, et ait : Revertere ad Balac, et hæc loqueris.

6.  Reversus invenit stantem Balac juxta holocaustum suum, et omnes principes Moabitarum :

7.  assumptaque parabola sua, dixit : De Aram adduxit me Balacrex Moabitarum, de montibus orientis :Veni, inquit, et maledic Jacob ;propera, et detestare Israël.

8.  Quomodo maledicam, cui non maledixit Deus ?qua ratione detester, quem Dominus non detestatur ?

9.  De summis silicibus videbo eum,et de collibus considerabo illum.Populus solus habitabit,et inter gentes non reputabitur.

10.  Quis dinumerare possit pulverem Jacob,et nosse numerum stirpis Israël ?Moriatur anima mea morte justorum,et fiant novissima mea horum similia.

11.  Dixitque Balac ad Balaam : Quid est hoc quod agis ? ut malediceres inimicis meis vocavi te, et tu e contrario benedicis eis.

12.  Cui ille respondit : Num aliud possum loqui, nisi quod jusserit Dominus ?

13.  Dixit ergo Balac : Veni mecum in alterum locum unde partem Israël videas, et totum videre non possis : inde maledicito ei.

Read complete chapter Numeri 23