Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Numeri 22:20-25 Vulgata Latina (VULG)

20.  Venit ergo Deus ad Balaam nocte, et ait ei : Si vocare te venerunt homines isti, surge, et vade cum eis : ita dumtaxat, ut quod tibi præcepero, facias.

21.  Surrexit Balaam mane, et strata asina sua profectus est cum eis.

22.  Et iratus est Deus. Stetitque angelus Domini in via contra Balaam, qui insidebat asinæ, et duos pueros habebat secum.

23.  Cernens asina angelum stantem in via, evaginato gladio, avertit se de itinere, et ibat per agrum. Quam cum verberaret Balaam, et vellet ad semitam reducere,

24.  stetit angelus in angustiis duarum maceriarum, quibus vineæ cingebantur.

25.  Quem videns asina, junxit se parieti, et attrivit sedentis pedem. At ille iterum verberabat eam :

Read complete chapter Numeri 22