Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Numeri 22:11-22 Vulgata Latina (VULG)

11.  dicens : Ecce populus qui egressus est de Ægypto, operuit superficiem terræ : veni, et maledic ei, si quomodo possim pugnans abigere eum.

12.  Dixitque Deus ad Balaam : Noli ire cum eis, neque maledicas populo : quia benedictus est.

13.  Qui mane consurgens dixit ad principes : Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum.

14.  Reversi principes dixerunt ad Balac : Noluit Balaam venire nobiscum.

15.  Rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat, misit.

16.  Qui cum venissent ad Balaam, dixerunt : Sic dicit Balac filius Sephor : Ne cuncteris venire ad me :

17.  paratus sum honorare te, et quidquid volueris, dabo tibi : veni, et maledic populo isti.

18.  Respondit Balaam : Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero immutare verbum Domini Dei mei, ut vel plus, vel minus loquar.

19.  Obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus.

20.  Venit ergo Deus ad Balaam nocte, et ait ei : Si vocare te venerunt homines isti, surge, et vade cum eis : ita dumtaxat, ut quod tibi præcepero, facias.

21.  Surrexit Balaam mane, et strata asina sua profectus est cum eis.

22.  Et iratus est Deus. Stetitque angelus Domini in via contra Balaam, qui insidebat asinæ, et duos pueros habebat secum.

Read complete chapter Numeri 22