Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Numeri 22:1-11 Vulgata Latina (VULG)

1.  Profectique castrametati sunt in campestribus Moab, ubi trans Jordanem Jericho sita est.

2.  Videns autem Balac filius Sephor omnia quæ fecerat Israël Amorrhæo,

3.  et quod pertimuissent eum Moabitæ, et impetum ejus ferre non possent,

4.  dixit ad majores natu Madian : Ita delebit hic populus omnes, qui in nostris finibus commorantur, quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere. Ipse erat eo tempore rex in Moab.

5.  Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum, qui habitabat super flumen terræ filiorum Ammon, ut vocarent eum, et dicerent : Ecce egressus est populus ex Ægypto, qui operuit superficiem terræ, sedens contra me.

6.  Veni igitur, et maledic populo huic, quia fortior me est : si quomodo possim percutere et ejicere eum de terra mea. Novi enim quod benedictus sit cui benedixeris, et maledictus in quem maledicta congesseris.

7.  Perrexeruntque seniores Moab, et majores natu Madian, habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam, et narrassent ei omnia verba Balac,

8.  ille respondit : Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus. Manentibus illis apud Balaam, venit Deus, et ait ad eum :

9.  Quid sibi volunt homines isti apud te ?

10.  Respondit : Balac filius Sephor rex Moabitarum misit ad me,

11.  dicens : Ecce populus qui egressus est de Ægypto, operuit superficiem terræ : veni, et maledic ei, si quomodo possim pugnans abigere eum.

Read complete chapter Numeri 22