Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Numeri 20:21-30 Vulgata Latina (VULG)

21.  nec voluit acquiescere deprecanti, ut concederet transitum per fines suos. Quam ob rem divertit ab eo Israël.

22.  Cumque castra movissent de Cades, venerunt in montem Hor, qui est in finibus terræ Edom :

23.  ubi locutus est Dominus ad Moysen :

24.  Pergat, inquit, Aaron ad populos suos : non enim intrabit terram, quam dedi filiis Israël, eo quod incredulus fuerit ori meo, ad aquas contradictionis.

25.  Tolle Aaron et filium ejus cum eo, et duces eos in montem Hor.

26.  Cumque nudaveris patrem veste sua, indues ea Eleazarum filium ejus : Aaron colligetur, et morietur ibi.

27.  Fecit Moyses ut præceperat Dominus : et ascenderunt in montem Hor coram omni multitudine.

28.  Cumque Aaron spoliasset vestibus suis, induit eis Eleazarum filium ejus.

29.  Illo mortuo in montis supercilio, descendit cum Eleazaro.

30.  Omnis autem multitudo videns occubuisse Aaron, flevit super eo triginta diebus per cunctas familias suas.

Read complete chapter Numeri 20