Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Numeri 2:1-13 Vulgata Latina (VULG)

1.  Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :

2.  Singuli per turmas, signa, atque vexilla, et domos cognationum suarum, castrametabuntur filii Israël, per gyrum tabernaculi fœderis.

3.  Ad orientem Judas figet tentoria per turmas exercitus sui : eritque princeps filiorum ejus Nahasson filius Aminadab.

4.  Et omnis de stirpe ejus summa pugnantium, septuaginta quatuor millia sexcenti.

5.  Juxta eum castrametati sunt de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanaël filius Suar.

6.  Et omnis numerus pugnatorum ejus quinquaginta quatuor millia quadringenti.

7.  In tribu Zabulon princeps fuit Eliab filius Helon.

8.  Omnis de stirpe ejus exercitus pugnatorum, quinquaginta septem millia quadringenti.

9.  Universi qui in castris Judæ enumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex millia quadringenti : et per turmas suas primi egredientur.

10.  In castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur.

11.  Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quadraginta sex millia quingenti.

12.  Juxta eum castrametati sunt de tribu Simeon : quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.

13.  Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quinquaginta novem millia trecenti.

Read complete chapter Numeri 2