Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Numeri 18:18-32 Vulgata Latina (VULG)

18.  Carnes vero in usum tuum cedent, sicut pectusculum consecratum, et armus dexter : tua erunt.

19.  Omnes primitias sanctuarii, quas offerunt filii Israël Domino, tibi dedi, et filiis, ac filiabus tuis, jure perpetuo. Pactum salis est sempiternum coram Domino, tibi ac filiis tuis.

20.  Dixitque Dominus ad Aaron : In terra eorum nihil possidebitis, nec habebitis partem inter eos : ego pars et hæreditas tua in medio filiorum Israël.

21.  Filiis autem Levi dedi omnes decimas Israëlis in possessionem, pro ministerio, quo serviunt mihi in tabernaculo fœderis :

22.  ut non accedant ultra filii Israël ad tabernaculum, nec committant peccatum mortiferum,

23.  solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus, et portantibus peccata populi. Legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Nihil aliud possidebunt,

24.  decimarum oblatione contenti, quas in usus eorum et necessaria separavi.

25.  Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

26.  Præcipe Levitis, atque denuntia : Cum acceperitis a filiis Israël decimas, quas dedi vobis, primitias earum offerte Domino, id est, decimam partem decimæ,

27.  ut reputetur vobis in oblationem primitivorum, tam de areis quam de torcularibus :

28.  et universis quorum accipitis primitias, offerte Domino, et date Aaron sacerdoti.

29.  Omnia quæ offeretis ex decimis, et in donaria Domini separabitis, optima et electa erunt.

30.  Dicesque ad eos : Si præclara et meliora quæque obtuleritis ex decimis, reputabitur vobis quasi de area, et torculari dederitis primitias :

31.  et comedetis eas in omnibus locis vestris, tam vos quam familiæ vestræ : quia pretium est pro ministerio, quo servitis in tabernaculo testimonii.

32.  Et non peccabitis super hoc, egregia vobis et pinguia reservantes, ne polluatis oblationes filiorum Israël, et moriamini.

Read complete chapter Numeri 18