Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Numeri 17:5-13 Vulgata Latina (VULG)

5.  Quem ex his elegero, germinabit virga ejus : et cohibebo a me querimonias filiorum Israël, quibus contra vos murmurant.

6.  Locutusque est Moyses ad filios Israël : et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus : fueruntque virgæ duodecim absque virga Aaron.

7.  Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii,

8.  sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi : et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt.

9.  Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israël : videruntque, et receperunt singuli virgas suas.

10.  Dixitque Dominus ad Moysen : Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israël, et quiescant querelæ eorum a me, ne moriantur.

11.  Fecitque Moyses sicut præceperat Dominus.

12.  Dixerunt autem filii Israël ad Moysen : Ecce consumpti sumus, omnes perivimus.

13.  Quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus ?

Read complete chapter Numeri 17